previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Littera sera quidem, studiis exculte Suilii,
huc tua pervenit, sed mihi grata tamen,
qua, pia si possit superos lenire rogando
gratia, laturum te mihi dicis opem.
5ut iam nil praestes, animi sum factus amici
debitor, et meritum velle iuvare voco.
impetus iste tuus longum modo duret in aevum,
neve malis pietas sit tua lassa meis.
ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis,
10quae semper maneant inlabefacta precor.
nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est,
et quae te generum, me vocat illa virum,
ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis
ducis et adfinem te pudet esse meum!
15 at nihil hic dignum poteris reperire pudore
praeter fortunam, quae mihi caeca fuit.
seu genus excutias, equites ab origine prima
usque per innumeros inveniemur avos: [p. 450]
sive velis qui sint mores inquirere nostri,
20errorem misero detrahe, labe carent.
tu modo si quid agi sperabis posse precando,
quos colis, exora supplice voce deos.
di tibi sunt 1 Caesar iuvenis, tua numina placa,
hac certe nulla est notior ara tibi.
25 non sinit illa sui vanas antistitis umquam
esse preces: nostris hinc pete rebus opem.
quamlibet exigua si nos ea iuverit aura,
obruta de mediis cumba resurget aquis.
tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis,
30et valeant quantum numina testis ero.
nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum
marmore: carpsit opes illa ruina meas.
templa domus facient vobis urbesque beatae;
Naso suis opibus, carmine gratus erit.
35 parva quidem fateor pro magnis munera reddi,
cum pro concessa verba salute damus,
sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est,
et finem pietas contigit illa suum.
nec quae de parva pauper dis libat acerra
40tura minus grandi quam data lance valent,
agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco
victima Tarpeios inficit icta focos,
nec tamen officio vatum per carmina facto
principibus res est aptior ulla viris.
45 carmina vestrarum peragunt praeconia laudum,
neve sit actorum fama caduca cavent.
carmine fit vivax virtus, expersque sepulchri
notitiam serae posteritatis habet.
tabida consumit ferrum lapidemque vetustas,
50nullaque res maius tempore robur habet. [p. 452]
scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti,
et quisquis contra vel simul arma tulit,
quis Thebas septemque duces sine carmine nosset,
et quicquid post haec, quidquid et ante fuit .
55 di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt,
tantaque maiestas ore canentis eget.
sic Chaos ex illa naturae mole prioris
digestum partes scimus habere suas:
sic adfectantes caelestia regna Gigantes
60ad Styga nimbifero vindicis igne datos .
sic victor laudem superatis Liber ab Indis,
Alcides capta traxit ab Oechalia.
et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris,
sacrarunt aliqua carmina parte tuum.
65 siquid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro
restat in ingenio, serviet omne tibi.
non potes officium vatis contemnere vates:
iudicio pretium res habet ista tuo.
quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset,
70gloria Pieridum summa futurus eras.
sed dare materiam nobis quam carmina maius:
nec tamen ex toto deserere illa potes.
numeris modo bella geris, numeris modo verba coerces,
quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.
75utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est.
sed venit ad sacras nervus uterque manus,
sic tibi nec docti desunt nec principis artes,
mixta sed est animo cum Iove Musa tuo.
quae quoniam nec nos unda summovit ab illa,
80ungula Gorgonei quam cava fecit equi, [p. 454]
prosit opemque ferat communia sacra tueri,
atque isdem studiis inposuisse manum:
litora pellitis nimium subiecta Corallis
ut tandem saevos effugiamque Getas:
85clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo, 2
qui minus Ausonia distet 3 ab urbe, loco,
unde tuas possim laudes celebrare recentes
magnaque quam minima facta referre mora.
tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli,
90numina, pro socero paene precare tuo.

1 sint

2 illo: ullo ς

3 distat: distet ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (21 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: